» About Ioannes Dantiscus
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Text #513

Sigismund I Jagiellon to Łukasz WATZENRODE
Vilnius 1508-11-14
Prints:
1AT 1 Appendix, No. 20, p. 31-32

 

Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus Excerpts concerning Dantiscus' travels

 

Reverende etc.

Sumus cum Paternitate Vestra una plurimum molesti, quia ex tot laboribus crebrisque conventibus Prussiacis secutum fuerit nihil, quemadmodum et Vestra Paternitas scribit, et Ioannes Flaxbinder narrat. Narravit autem omnia tamquam ab initio conventionum gesta, unde nos quoque eiusdem sententiae sumus cum Vestra Paternitate, quod tandem, cum in vulgi manu videatur summam(!) rerum esse, quod varium semper fit(!), necesse erit per vos ipsos agere haec, quae poterint ordine constitui aeque bono, absentibus nobis.

Iam igitur, cum et commoditas melior se offeret et opere pretium erit, reditum ad regnum ex hinc paramus pacato dominio isto tam ab hoste publico, cum quo foedus initum sciat perpetuum et liberatos omnes antea vinctos recuperatosque nonnullos terrarum districtus ademptos, quam a proditore domestico, qui cum fratribus eorumque uxoribus et pueris expulsi Moscoviam immigrarunt, castris nostris relictis salvis.

In praesentiarum itaque cum oratoribus Moscorum, quos exspectamus infra mensem venturos et Tartarorum de Fossis, qui iam appulerunt huc, reliquum erit hic occupationis nostrae. Sed quia pro utrisque tamquam composita facile sunt omnia absolvenda, igitur Vestra Paternitas sperabit indubitanter nos immediate post sacra Natalis constituturos in regno in conventione, quam per nuntium proprium Vestrae Paternitati intimaturi sumus terrisque Prussiae aliam instituemus, praecedentem illam, quae in regno erit generalis. Et revera, nisi consuetudini satisfaciendum fuisset, non faciles fuissemus ad instituendam Prussiae conventionem. In qua Prussiae conventione, quam fortasse necesse erit circa festum Sanctae Luciae teneri, Vestra Paternitas instruet nuntium nostrum, praeter ea, quae mandabimus, alia dicturum, quae ipsa scit utcumque profutura. Interim et donec constituemur in Prussia, petentibus non omnino patebunt manus auresque nostrae, Gedanensibus tamen burgrabium dandum duximus alium et nihilominus legationem ad eos committimus cum reminiscentia eorum, quae impugnarunt.

Cussionem nummorum, quorum octo Flaxbinder praesentavit, probamus et ratam habemus, et licet Poloniae terrae fortasse non probabunt, praesertim cum censeretur consultius factum, si novem pro mediente constituti essent sicut in regno, tamen quia fortasse ad introducendum medientes meliores nummi constituuntur, idcirco deferimus Paternitati Vestrae eam hortantes, sic eam nummorum cussionem fieri mandet, ut et receptibiles essent, et publicitus non incommodarent. Pro solidis non cudendis et pro violentiis Vestrae Paternitati illatis agemus cum Gedanensibus per nuntium ad conventionem Prussiae venturum.

Datum Vilnae, feria III post festum Sancti Martini proxima MDVIII.