Sumus cum Paternitate Vestra una plurimum molesti, quia ex tot laboribus crebrisque ⌊conventibus Prussiacis⌋ secutum fuerit nihil, quemadmodum et Vestra Paternitas scribit, et ⌊Ioannes Flaxbinder⌋ narrat. Narravit autem omnia tamquam ab initio conventionum gesta, unde nos quoque eiusdem sententiae sumus cum Vestra Paternitate, quod tandem, cum in vulgi manu videatur summam(!) rerum esse, quod varium semper fit(!), necesse erit per vos ipsos agere haec, quae poterint ordine constitui aeque bono, absentibus nobis.
Iam igitur, cum et commoditas melior se offeret et opere pretium erit, reditum ad ⌊regnum⌋ ex hinc paramus pacato dominio isto tam ab hoste publico, cum quo foedus initum sciat perpetuum et liberatos omnes antea vinctos recuperatosque nonnullos terrarum districtus ademptos, quam a ⌊proditore⌋ domestico, qui cum ⌊fratribus⌋ eorumque uxoribus et pueris expulsi ⌊Moscoviam⌋ immigrarunt, castris nostris relictis salvis.
In praesentiarum itaque cum oratoribus ⌊Moscorum⌋, quos exspectamus infra mensem venturos et ⌊Tartarorum⌋ de Fossis, qui iam appulerunt huc, reliquum erit hic occupationis nostrae. Sed quia pro utrisque tamquam composita facile sunt omnia absolvenda, igitur Vestra Paternitas sperabit indubitanter nos immediate post sacra Natalis constituturos in ⌊regno⌋ in ⌊conventione⌋, quam per nuntium proprium Vestrae Paternitati intimaturi sumus ⌊terrisque Prussiae⌋ ⌊aliam⌋ instituemus, praecedentem ⌊illam⌋, quae in regno erit generalis. Et revera, nisi consuetudini satisfaciendum fuisset, non faciles fuissemus ad instituendam ⌊Prussiae conventionem⌋. In qua ⌊Prussiae conventione⌋, quam fortasse necesse erit circa 1508-12-13⌊festum Sanctae Luciae1508-12-13⌋ teneri, Vestra Paternitas instruet nuntium nostrum, praeter ea, quae mandabimus, alia dicturum, quae ipsa scit utcumque profutura. Interim et donec constituemur in ⌊Prussia⌋, petentibus non omnino patebunt manus auresque nostrae, ⌊Gedanensibus⌋ tamen burgrabium dandum duximus alium et nihilominus legationem ad eos committimus cum reminiscentia eorum, quae impugnarunt.
Cussionem nummorum, quorum octo ⌊Flaxbinder⌋ praesentavit, pro
AT 1, Appendix 20, s. 32bamus et ratam habemus, et licet ⌊Poloniae⌋ terrae fortasse non probabunt, praesertim cum censeretur consultius factum, si novem pro mediente constituti essent sicut in regno, tamen quia fortasse ad introducendum medientes meliores nummi constituuntur, idcirco deferimus Paternitati Vestrae eam hortantes, sic eam nummorum cussionem fieri mandet, ut et receptibiles essent, et publicitus non incommodarent. Pro solidis non cudendis et pro violentiis Vestrae Paternitati illatis agemus cum ⌊Gedanensibus⌋ per nuntium ad ⌊conventionem Prussiae⌋ venturum.