Gratam habuimus Fraternitatis Vestrae operam, quam in distribuendis relictis bonis ⌊parochi⌋ olim in ⌊Braunsvalt⌋ impendit, cum ea iuxta ⌊⌋ facta sit. Eamque rogamus, velit non gravatim id, quod superest, pauperibus elargiri atque ea, quae fraternitati sacerdotum et parochis in ⌊Devithen⌋ et ⌊Bertinck⌋ legaverat, illis concedere, ut exsequiae pro anima ⌊defuncti⌋ habeantur, tabernatori autem et binis scultetis nihil dari volumus, quor[u]m legata in usus pauperum similiter conferat Fraternitas Vestra, cui non adversamur, ut Biblia relicta ⌊Henrico Osterwnitzki⌋ concedatur, ita tamen, ut post eius mortem ad ecclesiam in ⌊Braunsvalt⌋ redeat.
Quod ad ⌊sacellanum nostrum dominum Paulum⌋ attinet, quem eam parochiam ambire intelleximus, nihil est, quod eum remoretur. Voluntatem et veniam nostram facile ⌊illi⌋ concedemus, cum plus domino ⌊praeposito⌋ in ⌊Gutstat⌋, quam nobis addictus sit , quem ut contentum reddat et cum eo conveniat, necesse erit. Nec dubitamus tamen ⌊eum⌋ postea de relicta hic apud nos condicione poeniturum , cum sentiet, quanto cum labore propria mensa comparetur, quae illi satis tenuis, ut ex relicto apud dictam ecclesiam inventario apparet, obveniet.
Novitates, quas hoc tempore habemus et ad nos scriptae sunt, hic adiunximus et Fraternitati Vestrae transmittimus.
Quam feliciter valere optamus.