Venerabilibus Dominis, ⌊praelatis, canonicis et capitulo ecclesiae nostrae Warmiensis⌋, fratribus sincere nobis dilectis
Quia custodia istic ecclesiae nostrae per futuram cessionem reverendissimi ⌊domini Culmensis⌋ venerabili fratri nostro, domino ⌊Felici Reich⌋ canonico et in spiritualibus vicario nostro generali, destinata est, de quo certam notitiam habemus ipsique constitutionis ad cedendum in ipsius favorem et alias necessarias litteras in ⌊Urbem⌋ misimus non dubitantes negotium hoc brevi conficiendum esse. Ne autem interim ob ⌊reverendissimi domini Culmensis⌋ absentiam ipsa praelatura suis officiis et incumbentibus oneribus fraudetur, diligentius enim per ipsum dominum, quam vicarium aut procuratorem, res administrari solet, probaremus, quod Fraternitates Vestrae praedicto domino ⌊Felici⌋ in tempore et citra inutilem dilationem eiusdem custodiae possessionem fraterno affectu traderent. Fieretque nunc maturius, quod postea certo futurum est, sed tardius. Cumque id sine ullius praeiudicio aut incommodo, immo ex re venerabilis capituli et ecclesiae fore arbitremur, non putamus subesse causam, cur hoc negare debeant Fraternitates Vestrae. Quae et nobis in hoc rem non ingratam et paterna propensione compensandam sunt facturae.
Praeterea ipsi domino ⌊Felici⌋ quaedam alia ratione venerabilis domini doctoris ⌊Stanislai Hosii⌋ ⌊regiae maiestatis⌋ secretarii ex regia ad nos commissione Fraternitatibus Vestris referenda commisimus. Cui ut fidem habeant operamque in iis, quae res postulat, navent, Fraternitatibus Vestris iniungimus et ab eis rogamus, desiderantes, ut divinam misericordiam comprecentur, ut profectionem nostram, ad quam adhuc imparati et viribus ex integro nondum restitutis, ut idem dominus ⌊Felix⌋ fusius referet, rebus ita postulantibus non tam evocamur, quam extrudimur, prosperare dignetur, Fraternitates Vestras vicissim bene valere cupientes.