List #6285
Charles V of Habsburg do [Ioannes DANTISCUS]Toledo, 1529-03-03
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
| ||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny Ekscerpty dotyczące podróży Dantyszka
Carolus divina favente clementia felix Romanorum imperator semper augustus
Magnifice sincere dilecte.
Ex litteris tuis te salvum conductum a rege Galliae habuisse intelleximus et pro his, quae de tua opera nobis polliceris, gratiam habemus non vulgarem. Scimus enim te pro singulari tua in nos fide ac devotione nullo in loco rebus nostris defuturum, sed cum vereamur, ne ex re tua neque forsan nostra sit, ut Gallicae te committas fidei te etiam atque ... etiam hortamur, ut mature tibi consulas , novisti enim mores et hominum genus, aut alio iter tuum convertas teque mari potius committas. Quodsi per Italiam nobicum fortassis aut cum classe nostra transire volueris, experieris semper nostram in te humanitatem, neque credimus serenissimum regem Poloniae fratrem nostrum carissimum moleste habiturum, quicquid in hac re, etiam si ad eius serenitatem redditus protrahatur, consulte egeris, cum ex re utriusque nostrum sit.
Vale.
Datae Toleti, die III-a Martii MDXXVIIII.