Reverendo in Christo Patri, generosis et venerabili domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋, ⌊Ioanni Sokolowski de Wrancza⌋ castellano Culmensi et capitaneo Graudnicensi, ⌊Ioanni a Baizen⌋ succamerario Mariemburgensi et ⌊Paulo Plotowski⌋ praeposito et canonico Varmiensi, sincere et fidelibus nobis dilectis
⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lituaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, Generosi et Venerabilis, sincere et fideles nobis dilecti.
Quae sit sententia nostra de redimendis ⌊bonis nostris Pucensibus⌋, ex ⌊⌋ nostrae
Strenuitas
et Fraternitates Vestrae intellexerunt, quas esse iam illis redditas non dubitamus. Nunc hortamur
Strenuitatem
et Fraternitates Vestras, ut quam fieri potest celerrime, commissioni nostrae satis faciant, atque omni cunctatione semota hoc agant, ut nos primo quoque tempore ad possessionem ⌊bonorum nostrorum Pucensium⌋ pervenire possimus iuxta formam et modum in ⌊⌋ nostrae latius perscriptam. Quo celerius rem confecerint, hoc maiorem sibi gratiam nostram demerebuntur.
Facturae pro fide atque officio suo.
Datae
in ⌊Brzesczie⌋, IX-a Iulii anno Domini M-o D-o XLIIII-o, regni nostri anno XXXVIII-o.
Ad mandatum regiae maiestatis proprium