Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino et benefactori gratioso
Reverendissime Domine, domine et benefactor gratiose.
Humili sevitiorum meorum commendatione praemissa.
28 praeteriti ⌊Mauricius⌋ hinc cum litteris discessit, quibus ea, quae tunc oblata sunt, scripsi. Nunc pauca innovata brevem me scribendo faciunt. Serenissimi ⌊principes mei⌋ perendie in ⌊Czyestochowo⌋ et ⌊Krzepicze⌋ et devotionis causa et exercitii proficiscuntur, licet ⌊senex⌋ podagricus manibus feratur. Redibunt autem 21 huius.
Dominus ⌊doctor Ioannes Andreas⌋ pridie in ⌊Italiam⌋ discessit, unde licet aliquot cum litteris advenerint, nil tamen aliud habemus, praeter ea, quae prius scripsi, mutata sunt.
⌊Melchior⌋ sculptor unionum paravit carneolum, cui arma Dominationis Vestrae Reverendissimae incidit, quem his inclusi, alia 2 in chalybe brevi perficiet, quae postquam redibimus, mittam.
In ⌊Ungaria⌋ ⌊rex Ferdinandus⌋ habiturus dicitur certo 3 exercitus. Nec interim multis ⌊Turcis⌋ caret ⌊rex Ioannes⌋. Propter haec nil hoc tempore occurrit.
Commendo me solitae gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, quae felicissime valeat.