Ferme eo die, cum a Dominatione Vestra Reverendissima rediit cubicularius ⌊maiestatis regiae⌋, accurrit etiam a serenissimo ⌊rege Ferdinando⌋ cubicularius, qui diem et locum praefinivit oratoribus regie maiestatis ad se venturis. A cuius adventu nox, quae successit, scribendo pervigil traducenda mihi fuit. Unica enim ista nocte conscripsimus omnia, quae Dominationi Vestrae Reverendissimae ad negotium matrimonii confinciendi per ⌊regiam maiestatem⌋ mittuntur.
Conatus sum persuasione mea efficere, ut Dominatio Vestra Reverendissima munere isto legationis bona venia ⌊principum⌋ liber mitteretur, verum res admodum difficilis erat, ut principes de suo instituto deduci potuisset, neminem enim reperiunt, de quo sibi aeque bene persuadeat, cuius opera et prudentia res haec cum dignitate illorum transigi possit. Quare Dominatio Vestra Reverendissima, nisi forte gravius ex morbo langueat, quam ut iter citra periculum ferre possit, ⌊principum⌋ voluntati non reluctetur. Habitura inde cumulatiorem illorum erga se gratia.
Ignoscat, quaeso Reverendissimam Dominationem Vestram, quod illi manu viccaria scribo, nam ipse alia scribendo sum fessus et facilius dictare potui, quam manu mea dilucide et ita, ut legi possit, scriberem.
Litteras Dominationis Vestre Reverendissime solus soli ⌊regiae maiestati⌋ sine om[nibus] arbitris perlegi. Effici tamen hoc non potuit, quin [et] ⌊reginalis maiestas⌋ illas videret, sed nihil est qu[od] ⌊utrique maiestati⌋ in illis non probaretur, fusius tamen iis [in] rebus per cubicularium, qui altero die hinc ad Dominationem Vestram mittetur, illi scribam.
Litterae Dominationis Vestrae Reverendissimae et ⌊domini Culmensi⌋ hucusque latae ex urbe non sunt, sed speramus eas Droiewski allaturum, quem in horas exspectamus. Eae cum allate fuerint, a me diligenter ad Dominationem Vestram Reverendissimam et ad ⌊dominum Culmensem⌋ transmittentur.
Nova ea hic in vulgo habentur. Concordia inter ⌊caesaream et catholicam maiestatem⌋ et ⌊regem Christianissimum⌋ dicitur desperata, utcumque ⌊pontifex⌋ ⌊Placentiam⌋ descenderit, conatum de illis in gratiam reducendis iterum facturus. Inter ⌊reges⌋ de ⌊regno Hungariae⌋ digladiantes pax speratur. Sed in ⌊Hungaria⌋ fit de ⌊imperatore Turcarum⌋ ingens trepidatio, contra quem ⌊Romanorum rex⌋ delectum facit et milites scribit. Alia non sunt, quae scitu digna forent.
Me meamque servitutem Dominitationi Vestrae Reverendissimae commendo. Cui precor faust[a] et felicia omnia evenire.