Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino colendissimo et gratioso
Devota commendatione praemissa.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime et gratiose.
Tametsi meopte motu, non vocatus, me in consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae ingerere non deberem, non possum nihilominus pro debito officii mei, quo Reverendissimae Dominationi Vestrae sum devinctus, mentem quoque meam in hac indebita et, ut vocant, plus petitione venerabilis domini ⌊cantoris⌋ non detegere, cum credam neminem ex nobis fore, cui sinister hic conatus non sit displiciturus. Ob id existimo, ne propterea Dominatio Vestra Reverendissima turbari velit quodque cesset hoc negotium scriptis denuo agere apud dominum ⌊cantorem⌋ aut causas allegare, quare non obligetur, sed quod mentem suam Reverendissima Dominatio Vestra venerabili domino ⌊Felici⌋ scribat, quam domino cantori referre possit.
Ne autem ⌊ille⌋ apud suos conqueri aut fidem Reverendissimae Dominationi [Vestrae] desiderare valeat, consulo, ut Reverendissima Dominatio Vestra in litteris ad venerabilem dominum ⌊[Fel]icem⌋ ...is se etiamnum offerat ad consentiendum in reservatione promissae pensionis adhortarique faciat dominum ⌊cantorem⌋, ut formulam praestandi consensus quamprimum mittat Reverendissimae Dominationi Vestrae. Nam ante reservatam pensionem per ⌊sedem apostolicam⌋ non est integrum [Reverendissi]mae Dominationi Vestrae propter prius scriptas et alias multas rationes aliquam pensionem dare posse et ecclesiam gravare. Hac oblatione puto se magna ex parte liberabit Reverendissima Dominatio Vestra ex his tricis. Neque formidet Reverendissima Dominatio Vestra, quod ⌊sedes apostolica⌋ talem pensionem sit absque causa reservatura, hoc enim solum fieri solet ob ius cessum vel dimissum. Alioquin omnia beneficia iampridem per pensiones absumpta forent, si quisque pro affectu in suos posset reservari facere pensiones.
Hoc apud me indubitatum est, si in facta confirmationis vel admissionis postulationis expeditione haec pensio constituta non est, quod postea, etiam consentiente Reverendissima Dominatione Vestra non dabitur, si autem his meis satis tuto se committere noluerit Reverendissima Dominatio Vestra, consulo, ut omne negotium in praesentiam Reverendissimae Dominationis Vestrae reiciatur.
Me interim Reverendissimae Dominationi Vestrae humiliter commendo.