Reverendissimo domino ⌊Ioanni, Dei gratia episcopo⌋ ac eius venerabili ⌊capitulo Varmiensi⌋, fratribus et amicis carissimis
Reverendissime et Venerabiles Domini, amici et fratres carissimi.
Salutem et felicitatem.
Postulantibus multis et arduis rationibus, synodum nostram provincialem 1544-10-04⌊proximo festo sancti Calixti1544-10-04⌋ ⌊Piotrcoviae⌋ celebrandam indiximus. Mittimus itaque Reverendissimae Dominationi et Fraternitatibus Vestris processum et articulos ipsius synodi hisce iniunctos. Cupimus autem atque volumus, ut sese iuxta illos gerant et ad ipsam synodum Reverendissima Dominatio Vestra veniat, ⌊capitulum⌋ vero illius nuntios et mandatarios suos cum plena facultate de medio sui mittat, de iis, quae in processu et articulis ipsis continentur, et de aliis, quae in rem nostram ecclesiasticam ac nostrum omnium defensionem pertinere videbuntur, consulturi et tractaturi.
Reverendissima Dominatio et Fraternitates Vestrae valeant feliciter.
⌊Cracoviae⌋, die XIX-a Augusti MDXLIIII.
⌊Petrus Dei gratia archiepiscopus Gnesnensis⌋, ⌊Regni Poloniae⌋ primas et episcopus Cracoviensis