Letter #2747
Samuel MACIEJOWSKI & Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSBrest-Litovsk, 1544-08-17
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-08-24 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino et domino
Reverendissime Domine, amice et frater carissime et observandissime.
Commendata officiosa voluntate mea in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Cum ad Reverendissimam Dominationem Vestram litteras dedissem, de quibus meminit, venit e vestigio quidam ab abbate ac a me mandata quaedam petiit, quae illi negavi, sed eodem tamen exemplo mandatum dedi, quo Reverendissimae Dominationi Vestrae paulo ante miseram. Videt itaque iam integrum non esse, ut diversum aliquid a me detur, quam quod abbati datura est. A quo nihil aliud agi, quod quaeritur, nisi ut lis extrahatur, quae iam duodecim annis agitata est. Spero equidem eum id minime cogitare et intra duodecim hebdomadas finem hius controversiae futurum. Quod tempus exspectare longum non videatur, si tot annorum exspectatio molesta non fuit. Permittatur et abbas causam suam dicere, ne postea se in dicta causa condemnatum esse queri possit. Nihil dubtet Vestra Reverendissima dominatio, si quid iuris habet affinis illius, quin eo sit potiturus. Sententia est in genere lata, nihil est certi decretum, quare cuiusmodi fieri possit executio non video. Necesse est, ut aestimatio coram iudicio producatur, ut potestas fiat dicendi abbati non modo contra aestimationem, sed etiam si quod asserere videtur aliis etiam creditoribus ex iisdem bonis per monasterium est satisfactum. Satis est esse sententiam per maiestatem regiam conformatam, quod certe est in rem affinis Reverendissimae Dominationis Vestrae. Deinde cum ecclesiae bona haec esse videantur, est hoc nostrorum episcoporum officium providere, ut ne quid praeter ius eis adimatur.
Mandatum ad decoctorem una forma voluit scribi iussi et mitto praesentibus. Litteras per cubicularium serius esse redditas doleo. Iam enim confectum esset negotium, nisi in mora ille fuisset. Nunc mitto cf.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae. Quam bene valere ex animo cupio.
Datae in
Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor
Postscript:
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice observandissime.
Salutem et obsequiorum commendationem.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae legi
Locka meus iam in