Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Non arbitror adhuc reverendissimum ⌊dominum meum Plocensem⌋ aliquid Reverendissimae Dominationi Vestrae esse responsurum. Affuit enim hinc per dies aliquot, nunc primum rediit.
⌊Syndicus⌋ venit. Munus attulit insigne, de quo scripserat Reverendissima Dominatio Vestra, sed mihi tamen, ut scripsi, fidem et integritatem meam non auferet. Petitio eius haec est. Quandoquidem ⌊statutis terrarum Prussiae⌋ cautum est, ut ne quis earum indigena citetur ad ⌊maiestatem regiam⌋, sed ea de appellationibus tantum cognoscat, ut hoc iure suo gaudere ⌊Gedanensibus⌋ liceat. Dixi ego illi petiisse hoc iam ante Reverendissimam Dominationem Vestram neque tamen adhuc obtinere potuisse. Quid ei sperandum sit, nescio, nam ubi cum ⌊regia maiestate⌋ res est, non video, quis alius praeter illam cognoscere debeat, sed si ex ⌊comitiis istis⌋ communis fieret omnium ⌊consiliariorum⌋ petitio, non omnino diffiderem aliquid impetrari posse. Nondum admissus est ad ⌊maiestatem regiam⌋.
Nova huc allata sunt. Egressis praedatum e ⌊Buda⌋ ⌊Turcis⌋, Andream Bathori cum suis Turcico more vestitis in urbem immissum et ea vi postea potitum esse. Quam certa sint, non habeo scribere, sed cognoscemus tamen brevi.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.