Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo ecclesiae Warmiensis⌋, domino et amico observantissimo
Reverendissime in Christo Pater, domine et amice observantissime.
Salutem et mutuae benevolentiae commendationem.
Ante annum dederam ad postulationem generosi domini ⌊Raphaelis Lessczynski⌋ huic servitori suo, nobili ⌊Nicolao Bleczewski⌋, ⌊⌋ commendaticias ad Reverendissimam Paternitatem Vestram in negotio promovendae iustitiae eius de recuperando patrimonio suo in ⌊Prussia⌋. Ita et nunc ad postulationem ⌊eiusdem⌋ dandas hasce volui, quibus Reverendissimam Paternitatem Vestram oro, ut in causa hac eius consilio et auctoritate opitulari ⌊sibi⌋ velit, ne queri possit sibi patrimonium sine causa occupatum vel ademptum esse. Quam intercessionem ⌊illi⌋ negare inhumanum videbatur.
Commendo me Reverendissimae Paternitati Vestrae et opto illam diutissime valere.
Datae
⌊Posnaniae⌋, XXIIII Aprilis anno Domini M-o D-o XLII-o.
⌊Andreas comes a Gorca⌋, castellanus Posnaniensis et capitaneus ⌊Maioris Poloniae⌋ generalis etc.