Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Paratissimorum servitiorum meorum humillimam commendationem.
Officii mei esse duxi hunc nactus aulicum Reverendissimae Dominationis Vestrae, harum exhibitorem, hisce litterulis Dominationem Vestram Reverendissimam invisere, maxime vero ob eam quoque causam, quod in reditu meo ex domino ⌊patruo⌋ intellexi Dominationem Vestram Reverendissimam gratiose interim mei memorem fuisse ac tantum apud omnes ⌊status terrarum Prussiae⌋ effecisse, quod pro me per litteras suas apud ⌊regiam maiestatem Poloniae⌋, quo ad ⌊caesarem⌋ in quadam legatione mitterer, intercesserint. Ad quam quidem provinciam subeundam ut me imparem et minus sufficientem quippe me ipsum noscens ac rei difficultatem incommodam et pericula innumera non quidem ut actor, sed spectator duabus in legationibus haud propinquis expertus cognosco, ita Dominationi Vestrae Reverendissimae pro tanto suo in me favore et gratia, ut quae me, licet indignum et minime certe cupientem, ad id muneris promovere studuerit, immortales et ago, et habiturus sum gratias, Deumque precor, ut id Dominationi Vestrae Reverendissimae longitate vitae atque omnium rerum prosperrimo successu rependat.
⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae pro ⌊caesare⌋ et ⌊Gallo⌋ contra servatae invicem fidei vituperatorem, cum a ⌊reverendissimo domino Vladislaviensi⌋, tum a domino ⌊patruo⌋ et omnibus, qui tum aderant, maxima cum admiratione et voluptate lecta sunt. Discent tandem ⌊Itali⌋ servasse fidem haud stultum esse.
Si quae nova hic habentur, et quid ⌊Berliniae⌋ apud principem electorem actum sit, accipiet Dominatio Vestra Reverendissima ex litteris tam ⌊reverendissimi domini Vladislaviensis⌋, quam domini ⌊patrui⌋, quamvis nulla alia fere hic audiuntur, quam de quibus etiam Dominatio Vestra Reverendissima scripsit, nisi quod magnam ⌊Tartarorum⌋ una cum sex milibus ⌊Turcharum⌋ vim cum machinis bellicis instructam ⌊Podoliae⌋ appropinquare huc scribitur, ubi magna trepidatio et praesidium exiguum admodum. Deus sit partium nostrarum.
Mihi quidem post illos hinc inde errores nihil magis cordi esset, quam quies, ut reliquum vitae tempus in certo tandem aliquo statu Deo impendere et studiis liceret.
His me gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae cum humillimis servitiis meis humillime commendo. Quam Deus quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus.