List #1849
Nicolaus COPERNICUS do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-04-25
odebrano [1538]-04-26 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino meo clementissimo ac plurimum observando.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
In negotio illo canonicatuum, quod mihi commisit Reverendissima Dominatio Vestra, accepto et communicato consilio cum reverendissimo domino Culmensi visum est non satis maturum esse, ut ad capitulum referatur, nisi prius causa cantoris, quae supervenit, decidatur. Quo facto ad illam proponendam dabitur melior occasio, nisi interim aliud deliberaverit Reverendissima Dominatio Vestra, cui servitia mea cupio esse commendata.
Ex Frueburgo, quinta Paschae 1538.
Eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae devotissimus Nicolaus Copernicus