» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1084

[Ioannes DANTISCUS] do [Georg von LOGSCHAU (LOXANUS)]
Löbau (Lubawa), 1534-01-11


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 31-32

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 455

Publikacje:
1AT 16/1 Nr 30, s. 53-54 (in extenso; polski regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny

 

BCz, 244, p. 31

Magnifice Domine, amice singularissime et honoran(de). Salutem et omnis felicitatis accessum.

Quod tam diu inter nos ab officio scribendi cessatum est, nescio, uter nostrum culpandus sit, nihil tamen haec cessatio apud me ad diminutionem mutui inter nos on the margininter nosinter nos on the margin nostri amoris et benevolentiae facit, quae apud me adeo alte BCz, 244, p. 32 propagavit radicem, quod nulla locorum intercapedine temporumque diuturnitate evelli potest. Proinde paper damaged[e]e paper damaged nactus nuntii opportunitate<m>, primus hoc nostrum paper damaged[um]um paper damaged silentium inter superinscribedinterinter superinscribedrumpere statui et Dominationem Vestram ad solitam revocare scribendi consuetudinem hocque ad praesens potissimum fuit mihi ad Dominationem Vestram scribendi argumentum. Accessit etiam, quod eximius dominus doctor Ioannes Reynek, affinis meus carissimus, a serenissima Romanorum regia maiestate quandam Augustae in comitiis novissimis pensionem obtinuit, quae iam aliquot annis illi non est persoluta. Et cum sciam Dominationem Vestram nobis utrisque non vulgari amicitiae devictione esse coniunctam, confidentius Dominationem Vestram petimus (oblata prius serenissimae regiae maiestati orationum et servitiorum meorum on the marginmeorummeorum on the margin humili commendatione) ad serenissimam maiestatem regiam velit intercedere, quo huiusmodi inscriptam sibi pensionem assequi posset, quae ad manus domini Caroli Kuczer deposita, facile ei hic reddi potest, quod ego unacum illo omni studio et gratificatione Dominationi Vestrae referre studebimus sedulo. Christus Dominus noster eandem Dominationem Vestram quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus.

Ex castro Lubaviensi, XI Ianuarii 1534.