Famatis ⌊praeconsuli et consulibus civitatis nostrae Gedanensis⌋ fidelibus nostris dilectis gratiam regiam.
Famati, fideles nostri dilecti.
Intelleximus ex honorabili ⌊Iohanne Flaxpynder⌋, notario nostro fideli dilecto, praesentium exhibitore, quomodo a Famositatibus Vestris iuxta tenorem quitantiarum suarum ei per serenissimum olim ⌊Alexandrum regem⌋, praedecessorem et germanum nostrum carissimum, generose datarum[1] et per nos confirmatarum, non integram cepisset solutionem, quam in auro aut valore auri secundum inscriptiones Famositatum Vestrarum, quibus nobis obligantur, facere debuissent.
Quapropter ius nostrum regium negligere nolen(tes), licet superiori tempore hoc notarii nostri praedicti negotium usque ad felicem nostrum in terras ⌊Prussiae⌋ adventum distuleramus, tamen quia nondum de adventu nostro deliberavimus, Famositatibus Vestris vigore praesentium mandamus, sic omnino habere volen(tes), quatenus respectum habentes ad ⌊notarium⌋ nostrum praefatum, qui de nobis bene meritus est et gentilis Famositatum Vestrarum existit, eidem solutionem integram iuxta inscriptiones nobis obligatas et quitantiarum tenorem, dilationibus ulterioribus remotis, impendant, cum eoque sic componant, ut tanto celerius ad nos, residuum pecuniarum adeptus, quo tam diu ei non fuistis solvendo, revertatur. Et ne in hoc negotio habeat coram nobis conquerendi occasionem, aliter non facturi pro gratia nostra.
Datum in ⌊conventione generali Pyotrkoviensi⌋, feria sexta festi Sancti Valentini, anno Domini millesimo quingentesimo undecimo, regni vero nostri quinto.