Correspondence between Dantiscus and Samson WOREIN
List
Database
Full text
Results found: 2 preserved: 2 + lost: 0 | 1 | IDL 2899 | Samson WOREIN to Ioannes DANTISCUS, Thorn (Toruń), 1546-01-12 | received Heilsberg (Lidzbark), 1546-01-16
Manuscript sources: | 1 | fair copy in Latin, BCz, 1599, p. 623-626
|
| Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
BCz 1599, p. 626
Reverendissimoque in Christo Principi ac Domino, domino ⌊Ioanni⌋, Dei gratia episcopo Varmiensi, domino clementissimo.
BCz 1599, p. 623
Reverendissime in Christo Princeps ac Domine, domine clementissime.
Post debitam humillimamque studiorum meorum commendationem.
Reverendissimae Celsitudini Vestrae gratias immortales ago, quae me miserum suis gratia cum singulari liberalitate coniuncta refertis litteris salutare non dedignata est. Nam non modo summum prae se ferebant favorem animique tanto heroe dignum, verum etiam in me iuvando ornandoque maximopere occupatae erant, adeo ut mihi nihil umquam gratius optatiusve accidere potuerit, quam tanti herois colloquium, quod ad absentes per litteras fieri solet, mereri atque tam gratiosam beneficentiam, quae mihi a burggrabio et nepote Reverendissimae Celsitudinis Vestrae, vel nec tale quidquam cogitanti, oblata est, immeritum captare.
Quamquam ego numquam eam Reverendissimae Celsitudini Vestrae beneficam gratiam facto ipso referre queam, tamen eadem Reverendissima Celsitudo Vestra me semper pro tenui facultate studiorum meorum promptum ad omniaque facilem quovis etiam negotio, quantumlibet arduo, deprehendet. Oroque supplici prece, si Reverendissima Celsitudo Vestra sibi meam operam alicubi olim usui fore intelligit, nolit me id celare.
Reddidit mihi burggrabius quattuor ducatos a Reverendissima Celsitudine Vestra in viaticum missos una cum fasciculis quibusdam litterarum ⌊archiepiscopo Upsalensi⌋ et domino ⌊Casparo Hannouio⌋ perferendis, BCz 1599, p. 624 quas fideli manu suo tempore reddam.
Quod autem Reverendissima Celsitudo Vestra ⌊Tridentum⌋ iter esse dirigendum expetit, consului quosdam eorum locorum gnaros, qui et sodalitii potioris, et sumptuum minoris faciendorum causa suaserunt ⌊Vratislavia⌋ ⌊Viennam⌋, Vienna ⌊Ratisponam⌋, demum ⌊Salisburgum⌋ atqui inde Tridentum iter esse faciendum. Quam viam ineundam duxi. Nam licet ⌊Francofordia cis Viadrum⌋ ⌊Lipsiam⌋, et Lipsia per ⌊Bavariam⌋ recta ⌊Tridentum⌋ versus, viam compen hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉diosiorem mihi commonstrarint, tamen sumptuum minoris faciendorum insignium civitatum lustrandorum omniumque commoditatum itinerariorum habendorum gratia eam viam negligendam plerique omnes consuluerunt. Quae autem deinde ⌊Italiam⌋ latius on the margin⌈latiuslatius on the margin⌉ ingrediendam via capessenda fuerit, ab eius loci incolis edoceri potero.
Hisce Reverendissimam Celsitudinem Vestram hidden by binding⌈[Vestram]Vestram hidden by binding⌉
nestoreos in annos bene feliciterque valere opto quam humillime orans, velit se mihi semper post hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ hac benignum et clementissimum dominum ostendere, ut coepit.
Datae ⌊Toroniae⌋, 12 Ianuarii anno a Christo nato 1546.
Reverendissimae Celsitudinis Vestrae detitissimus cliens ⌊Samson a Vuoreyn⌋
| | | 2 | IDL 2805 | Samson WOREIN to Ioannes DANTISCUS, Rome, 154[6]-03-20 | received Heilsberg (Lidzbark), 1546-06-14
Manuscript sources: | 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 70, f. 244-245
|
Auxiliary sources: | 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 217
|
| Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
AAWO, AB, D. 70, f. 244r
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine clementissime.
Post humilem ac debitam obsequiorum meorum commendationem.
Salutem summamque felicitatem Reverendissimae Celsitudini Vestrae precor.
Tametsi antea Reverendissimae Celsitudinis Vestrae iussu ⌊Tridentum⌋ iter facere destinaram, quo certius et citius ipse reverendissimo domino ⌊archiepiscopo Upsalensi⌋ litteras a Reverendissima Celsitudine Vestra missas redderem, tamen, cum iter meum omnino ⌊Viennam⌋ versus instituissem et eo usque optatissimo comitatu stipatus pervenissem, difficillimum mihi fore putavi inde ⌊Salisburgum⌋ ac Tridentum petere, cui grandissimos nec minus periculosos ⌊montes⌋ incumbere scirem. Verum tamen ne montes quidem, quantumvis ardui, me ab itinere semel instituto revocassent, nisi nuntius quidam tum temporis ⌊Tridento⌋ ⌊Viennam⌋ ad ⌊regem Ferdinandum⌋ missus nuntiasset nondum ⌊concilium⌋ esse coeptum neque sibi constare de quopiam archiepiscopo, qui illic ageret. Quare, credens ⌊illum⌋ ⌊Venetiis⌋ esse, iter institutum sine mora prosecutus 16 Februarii paper damaged⌈[ruarii]ruarii paper damaged⌉ Ve paper damaged⌈[Ve]Ve paper damaged⌉netias ap paper damaged⌈[p]p paper damaged⌉puli, ubi [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉us apud q[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉quirerem, ubi a[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉, ne nomen quidem Upsalensis se audisse aiebant.
Postremo quosdam nobiles ex familia ⌊imperatoris⌋ postridie ⌊Tridentum⌋ profecturos conveni, rogans, an quid explorati haberent de ⌊praesule illo⌋. Quorum unus singularem honestatem et summam constantiam cum gravitate prae se ferens dixit se quidem nosse archi AAWO, AB, D. 70, k. 244vepiscopum ⌊Tridenti⌋ sibi familiarissimum nomine ⌊Olavum⌋, verum sibi non constare, an is esset, de quo quaererem. Ego vero, de nomine dubitans, statim a latere exteriore charta, quae alioqui attrita erat, parumper remota oblique introspexi. Ubi ex inscriptione nomen convenire viderem, eundem esse respondi, etiam atque etia hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉m orans alioqui ultro operam suam pollicentem, ne gravaretur illas secum deferre. Qui respondit non esse hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉, quod dubitem superinscribed in place of crossed-out s⌈smm superinscribed in place of crossed-out s⌉.
Cuius dictis facillime acquiescens me inde ⌊Romam⌋ recepi, quam 5 Martii salvus (gratia Deo) et, ut spero, satis felici omine sum ingressus. Eo die non contigit dominum ⌊Casparum⌋ videre, sed altero, statim mane facto, in ponte Sancti Angeli seu Hadriani ambulantem deprehendi. Cui omnia et singula, utut a Reverendissima Celsitudine Vestra mihi tradita fuere, fideli manu reddidi hidden by binding⌈[di]di hidden by binding⌉. ⌊Is⌋ me summa, qua potuit, benevolentia accepit neque mihi hactenus suam fidem et operam impendere gravatus est, omnem movens lapidem, quo mihi adiumento esset in copisteria assequenda. Assecutus autem sum officium scribendi magna cum difficultate apud paper damaged⌈[ud]ud paper damaged⌉ eundem notarium, in cuius aedibus ⌊iste⌋ moratur. Cib[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉otus to[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉t te paper damaged⌈[te]te paper damaged⌉mporum [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ di paper damaged⌈[di]di paper damaged⌉fficult paper damaged⌈[ult]ult paper damaged⌉atem inopia laborant[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉, qui occupatione paper damaged⌈[atione]atione paper damaged⌉ qualicumque, quam ambierant, sibi denegata eo, unde ag paper damaged⌈[ag]ag paper damaged⌉gressi fuerant, saepissime reverti coguntur. Ego etiam praxin successive addiscere volebam cum domino ⌊Casparo⌋ consuetudinem habendo et conversando, quo olim aliis etiam prodessem, memor
cf. Cic. Off. 1.22 ut praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici ⌊dicti ⌊Platonis⌋, qui aiebat nos non solum nobis esse natos, verum amicos et patriam partem AAWO, AB, D. 70, k. 245r partem ortus nostri sibi vindicarecf. Cic. Off. 1.22 ut praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici ⌋. Sed nunc continue scribendo ita in aedibus concludar, quod nusquam exeundum sit. Quid faciam? Ferendum certe, quando, ut volo, non licet, velim, ut possum, oportet.
Hisce me Reverendissimae Celsitudini Vestrae commendo, totum dedo dedicoque, etiam atque etiam obsecrans, dignetur se mihi semper dominum benignum et clementem ostendere. Quam Reverendissimam Celsitudinem Vestram Deus Optimus Maximus multos in annos superstitem et incolumem servare dignetur.
Reverendissimae Celsitudinis Vestrae deditissimus cliens ⌊Samson a Woreyn⌋
Postscript:
Superius scripsi me copisteriam assecutum, cum idem notarius, quem dixi, nunc mutarit sententia(m) atque mihi deneget [...] stain⌈[...][...] stain⌉.
| |
Texts where mentioned Samson WOREIN Results found: 3 IDL, 0 IDP, 0 IDT | 1 | IDL 4849 | Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) Chapter, Heilsberg (Lidzbark), 1546-02-23 | | 2 | IDL 2941 | Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUS, Rome, 1546-03-27 | | 3 | IDL 2975 | Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUS, Rome, 1546-06-12 |
|