Correspondence between Dantiscus and Filippo ARCHINTO
List
Database
Full text
Results found: 4 preserved: 2 + lost: 2 | 1 | IDL 2735 | Filippo ARCHINTO to Ioannes DANTISCUS, Rome, 1544-06-14 | received Heilsberg (Lidzbark), 1544-08-30
Manuscript sources: | 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BK, 230, p. 113-116
|
| Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
BK, 230, p. 116
Reverendissimo meo domino ⌊Ioahanni Dantisco⌋ episcopo Varmiensi etc.
Si non omnino periit memoria apud Reverendissimam Dominationem Tuam consuetudinis, qu paper damaged⌈[u]u paper damaged⌉a fa paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉miliariter admodum usi fuimus in ⌊Hispaniis⌋ penes ⌊caesarem⌋, dum illa ⌊regis⌋ sui, ego vero civitatis meae ⌊Mediolani⌋ oratorio munere fungeremur, fortas<s>is non ingratae erunt illi hae litterulae, in quibus illud tantum sat erit nunc agere, plurimum videlicet exoptare sibi salutem et, si quid est penes summum pontificem vel totam hanc curiam, quod sua amicorumve suorum causa agere valeam, nullum profecto aliud negotium mihi suavius continget atque iucundius.
| | | 2 | IDL 7499 | Ioannes DANTISCUS to Filippo ARCHINTO, 1545-03-02 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 7498: voluptatem ex litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae sexto nonas Martii datis conceptam | | | | 3 | IDL 7498 | Filippo ARCHINTO to Ioannes DANTISCUS, Rome, 1545-05-10 | received Heilsberg (Lidzbark), 1545-06-26
Manuscript sources: | 1 | fair copy, BCz, 1602, p. 5-6
|
| Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Credidi hactenus nihil posse me in animo complecti, quin idem quoque verbis explicarem, at voluptatem ex ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae 1545-03-02⌊sexto nonas Martii1545-03-02⌋ datis conceptam fateor nullo me explicare posse modo neque enim legere, sed magis loquentem eandem audire videbar. Quod vero quantulacumque ⌊⌋ eidem tantopere commendetur, istuc certe non orationi ipsi, sed nimium benevolae eiusdem menti gratiaeque tribuendum erit. At carmen illud Maronianum manet alta mente repostum sive id principum horum necessitate, quae mirum in modum utrinque urgebat, sive Dei Optimi Maximi (quod magis crediderim) pietate erga nos pax huiusmodi successerit compertissimum est apud nos eam minime fictam, sed quae altissimas maximae inter eos concordiae radices egerit coaluisse. Utinam vero ipsas radices in alieno ac nostro forte ne portendat agro. De ⌊Turcarum tyranno⌋ satis bene speratur et forte non longe aberit felix eventus vaticinii. Equorum ex ⌊Asia⌋ qui a nostris capti ⌊Rhenum⌋ bibant atque abluantur ⌊Tyberi⌋. Quoniam vero ea, de qua iam diximus, lucubratiuncula Dominationem Vestram Reverendissimam adeo oblectavit, cum diebus proximis alteram graviorem ⌊⌋ illi transmisserim, operae pretium facturum me esse existimavi, si alterum quoque eiusdem generis opusculum ad eandem traderem. Cui et me ipsum iam diutius dedi atque tradidi. Bene vale.
⌊Romae⌋, die X mensis Maii MDXLV.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor ⌊Philippus Archintus⌋ vicarius
| | | 4 | IDL 7416 | Ioannes DANTISCUS to Filippo ARCHINTO, 1547? Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 3375: Commendaticiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae ad dominum [Philippu]m Archintum Romae Urbis vicarium generalem datae non parum mihi profuere, imo in favorem eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae rebus ac negotiis meis, ut felicem sorterentur effectum ultro patrocinatus et adeo, ut favorabilibus suis consiliis ductus, pro festo Ascensionis Domini cum nonnullis peregrinis Iherusalem etiam visitaturis me recepi, licet in itinere citra Loretum incidi in vertiginem capitis adeo graviter, ut mihi ipsi diffiderem. | | |
Texts where mentioned Filippo ARCHINTO Results found: 7 IDL, 0 IDP, 0 IDT | 1 | IDL 2828 | Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUS, Rome, 1545-05-09 | | 2 | IDL 2850 | Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUS, Rome, 1545-07-25 | | 3 | IDL 2851 | Ioannes DANTISCUS to Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS), Heilsberg (Lidzbark), 1545-[08] (introduction to book) | | 4 | IDL 2974 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Binche, 1546-06-12* | | 5 | IDL 3371 | Johann HANNAU Jr to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1548-05-16 | | 6 | IDL 3369 | Johann HANNAU Jr to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1548-05-23 | | 7 | IDL 3375 | Ioannes SPEILBERG to Ioannes DANTISCUS, Rome, 1548-05-24 |
|