Letter #5807
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonValladolid, 1524-11-12
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus Excerpts concerning Dantiscus' travels
Serenissima Maiestas Regia et Domine, Domine Clementissime, post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Paulo ante per binas postas – et per ea<m>, quae in
Post longam demum sollicitationem meam in colloquium illius maiestatis 1524-10-10⌊X Octobris1524-10-10⌋ sum admissus, quod sic se habuit: dominus
ms 1 Tordesillis⌈TordesillasTordesillas,
ms 1 Tordesillis⌉BJ, 6557, f. 114r adventum meum, quem hactenus ignorasset (si credere dignum est, cum toties comitem de Nassau, ipsum etiam magnum cancellarium atque alios officiales de habendo hospitio et per litteras et per nuntios meos hortatus fuissem). Perveni tandem, quemadmodum
ms 1 Tordesillis⌈TordesillasTordesillas,
ms 1 Tordesillis⌉
Inde rursus post BJ, 6557, f. 114v prandium a
Re hoc superinscribed⌈hochoc superinscribed⌉ in superinscribed⌈inin superinscribed⌉ cardine stante advenit huc mihi multum desideratus, et de quo etiam in litteris meis ad
Quibus modis hoc in turbine versatus sum, ut is, qui libenter in rebus commissis bene serviret, Deo notum est. Habet hic continuum suum sollicitatorem dux Mediolani, quendam nomine Camillum, hominem bene industrium et doctum, qui nullam omittit operam, quo sequestrum fixum maneret; fuitque apud me et ad longum est mecum de his rebus collocutus volens quippiam expiscari. Interrogabat etiam, si mandata haberem ad ineundam amicabilem compositionem; qui sibi dignum responsum reportavit.
Illustris dominus dux Calabriae, cum quo nuper fui in prandio apud BJ, 6557, f. 115r
licitate et prospera valetudine Maiestatis Vestrae Serenissimae et reginalis quaerebat et se obtulit, ut moris est, verbis generalibus. Videtur ista tragoedia de sequestro ex alio fonte manasse, et quod forte non ob aliam causam sit factum, quam ut sub hoc colore castrum haberi possit Barense, de quo timebatur propter legationem factam in Gallias, ne in manus Gallorum traderetur, unde omnes istae difficultates certo habent originem. Si castrum hoc fido castellano fuisset custoditum, hac nunc careremus molestia et cetera.
Dominus doctor
Et ne quicquam intemptatum ms. intentatum(!)
⌈intemptatumintemptatum ms. intentatum(!)
⌉ relinqueremus, 1524-10-28⌊XXVIII praedicti mensis1524-10-28⌋, me iterum in BJ, 6557, f. 115v
esset acceptior et in quem plurimum confideret, pro sua fide, qua maiestati caesareae devincitur, velit apud illam dare operam, ut huiusmodi sequestrum deponeretur, et ut serenissima domina regina in integrum restitueretur; ne inde Serenissima Maiestas Vestra, quae nunc magis, quam umquam ante, cum infidelibus occuparetur, graviorem animum conciperet, unde forsan cogeretur pacta et foedera, cum Turcis praesertim, inire, toti rei publicae Christianae plurimum nociva; perpenderetque, cum Turcus a parte nostra esset securus nec a nobis quicquam metueret, quo arma et vires suas foret conversurus? Quod facili posset coniectura consequi, Italia enim et Sicilia citra et ultra pharum illi esset vicina, praecipue his intestinis bellis sic stantibus. Perpenderet etiam, quod Serenissima Maiestas Vestra maiestatem caesaream omni semper amore atque observantia, quod clare in electione est testata, prosequitur, et quod illi inter alios amicos non vulgaris est et esse semper potest, daretque operam, ne istiusmodi amor et observantia per tam insignem iniuriam corrumperetur, immo potius efficeret, ut status iste Barensis serenissimae coniugi Maiestatis Vestrae, quemadmodum omni iure debet, redderetur. Et quod si conficeret, ut status integer cum castris suis restitueretur, pollicebar illi, saltem ob quandam Maiestatis Vestrae Serenissimae erga illum gratitudinem, quingentos ducatos et sobellos a Maiestate Vestra pro regia veste et adhuc in futurum maiorem Maiestatis Vestrae munificentiam cum verbis consuetis.
Haec cum a me longiore sermone cum accurata diligentia audivisset, respondit se prius istius negotii sic ad unguem fundamentum non scivisse, et quod crederet maiestatem caesaream hac de re non bene fuisse informatam, quod in sequestrum huiusmodi consensisset, velletque cum maiestate caesarea et consiliariis desuper colloqui, et speraret, quod illius maiestas omne id factura esset, quo Maiestati Vestrae Serenissimae, quam pro singularissimo fratre haberet, complaceret et morem gereret. Et addidit, quod a Maiestate Vestra Serenissima nihil vult nec habere cupit, quam illius favorem et benivolentiam, et ubi Maiestati Vestrae Serenissimae inservire posset, se semper praesto futurum. Et in fine a me quaesivit, si etiam cum magno cancellario de hoc negotio essem locutus. Et cum rettulissem, quod saepius, respondit „Et ego cum eo colloquar et spero, quod voti compotes redibitis”.
Paulo post vocavit me dominus canBJ, 6557, f. 116rcellarius et in adscribed⌈inin adscribed⌉ter superinscribed⌈terter superinscribed⌉rogavit, si fuissem in aula. Fatebar et dixi illi ea, quae cum comite de Nas<s>au fueram locutus. Inde quodam rubore suffusus inquit „Maiestas caesarea non negabit investituram serenissimae dominae reginae Poloniae, salvo tamen iure tertii, quod semper in investituris intellegitur, etiam si non exprimitur”; et de omnibus planius quam prius mecum loquebatur dixitque se ad consiliarios huc scripturum, ut his rebus finem imponerent, et postquam scripturas haberet, vellet eas decretatas ad me remittere. Sic fuit inter nos discessum et ego ad
1524-11-02⌊Secunda die Novembris1524-11-02⌋ misit ad me scripturas decretatas, quarum copias his inclusi, ac etiam copiam litterarum, quas desuper ad me scripsit. Ex his omnibus Maiestas Vestra Serenissima liquido intelliget, in quibus adhuc res haeret. Cum itaque cum domino collega decretationes illas accurate perlegissemus, invenimus castra sub specie quadam iuris detineri et maiestatem reginalem ad cautionem de stando iuri et iudicatum solvendum astringi. Quo moti iterum
Haec sunt, quae hactenus per me et dominum doctorem BJ, 6557, f. 116v res id expostulet, numquam enim, Serenissime Rex, ex mandato mihi a Maiestate Vestra Serenissima praescripto discessi, et quamvis expediat, neque in praesentia mihi integrum id facere censeo; in primis, quia in litteris Maiestatis Vestrae Serenissimae, quas
Visum hic est quibusdam, quod praeter multorum opinionem hic multa hoc tempore expedivimus, praeserBJ, 6557, f. 117rtim hanc investituram et sequestri revocationem. Sed quantum ego conicere possum, temporum haec mutatio non parum nobis profuit, alias maiores adhuc difficultates habuissemus. In castro Barensi omnis vis est, si illud extorquere possemus, salva res esset. Dabitur quantum in nobis est omnis opera, pretio, precibus, minis convenientibus et aliis modis omnibus, ut illud expugnare possimus. In magno cancellario adhuc periculum faciemus, quamvis in muneribus capiendis sic se reddat difficilem. 1524-11-07⌊Septima huius1524-11-07⌋ mensis primum accepit sobellos, habito
Si res haec reginalis maiestatis ibidem in iudicium venerit, summa omnis in hoc puncto consistet, quemadmodum disputando a magno cancellario iam saepe intellexi, an verbis enuntiativis regis Federici, qui hanc cessionem per ducem Ludovicum factam in privilegio suo testatur, standum sit
BJ, 6557, f. 117v
nec ne. Erit itaque illic caute agendum, cum omnia illic, ut expertus sum, sint venalia.
Quae sunt ad principale negotium responsa, quod spectat suppetias contra infideles, Maiestas Vestra plane intelliget ex copia legationis meae et responsi. Superiori anno, cum hic idem agerem, remittebatur Maiestas Vestra Serenissima ad summum pontificem, nunc vero ad ipsum Deum, in illo solo spes nostra esse poterit; hic nullam, etiamsi facibus quaereretur, invenio. Invenio hic nudam paupertatem et rerum omnium inopiam.
Soror maiestatis caesareae, quae in Portugaliam mitti debuit, et alia multa negotia, quae ipsum concernunt caesarem, ob istam perpetuam egestatem impediuntur. Tractatur iterum pro pecuniis modis omnibus, et curtae, quas nos conventiones vocamus, in Arragonia et Valentia servari debent. Hinc est, quod in Madrillis non diu stare caesar poterit.
Erat hic bona spes pacis, si frater
Est hic quidam homo medii, ut multi autumant, cerebri, Sophi regis Persarum nuntius, qui caesarem et alios Christianos principes ad foedera contra Turcas hortatur; decreveratque caesar unum de suis cum illo ad Sophi remittere, quod illius aegritudo et alia graviora negotia obiter incidentia non admittunt. Et sic adhuc ille hic detinetur.
Summus pontifex in hoc negotio status Barensis duo oratoribus Florentinis misit brevia cum mandatis, ut ipsi fassi sunt, serio eis iniunctis, quod cum diligentia hoc apud maiestatem caesaream sollicitarent. Sed sicut ab illis edoctus sum, coram caesare istius rei nullam fecerunt mentionem asserentes se non habuisse de rebus magis arduis cum caesare colloquendi commoditatem. Unusque eorum nuper coram domino cancellario protestatus est, quod cum illo de ea re contulisset. Id cancellarius, quasi non audisset, transiit. Nos credimus, quod nostra negotia omnibus curae essent
BJ, 6557, f. 118r
non secus atque nobis, sed interdum res se longe aliter habet. Haec tempora multum profuerunt, caute tamen illis est utendum et cetera.
Inveni
Est nunc quaedam displicentia inter caesarem et regem Angliae, quod ille non ingressus sit Gallias, ut forsan promisit. Anglici conqueruntur rursus, quod caesar illorum auxilio multa accepit et occupavit, de quibus non aequa datur portio. cf. Hor. Carm. II 16.27-28 ⌊Sic nihil ab omni parte beatum est.cf. Hor. Carm. II 16.27-28 ⌋
Sed, ut redeam de hospitio, datum est tandem mihi cum
Aula ista ab ea, quam novissime videram, multum decrevit. Hinc fit, quod marchio
De rebus nostris Prutenis nihil hic intelligere potui. Dominus BJ, 6557, f. 118v
assumptus est. Nihil hic aliud de magistro Prussiae intelligere potui, quam quod inter principes Germaniae pro
Utque semel finiam, si in tam longo scribendo volumine fui morosior, peto veniam et me humillime, ut domino meo clementissimo, Maiestati Vestrae Serenissimae commendo quaesoque, cum me hinc revocare dignabitur, mihi ad serenissimum
Ex
Postscript:
Serenissime Rex, antequam has claudam, non abs re censui Maiestatem Vestram Serenissimam, quomodo maiestas caesarea in sua aegritudine habeat, certiorem reddere. Fuit quidam Siculus, qui illius curam susceperat et qui multos eadem aegritudine suis pharmacis liberaverat. Ille admissus maiestatem caesaream quodam oleo in spina dorsi ungere consueverat, unde melius habere coepit, et non tantis horis, ut prius, cruciari. Tamen morbus ille abigi nequit et adhuc statis temporibus maiestas sua eo impetitur; miranturque hic plurimi, quod Siculus iste, ut compertum est, tot curaverit, et maiestatem caesaream sua arte iuvare non potest.
Hoc volumen, quod Maiestati Vestrae Serenissimae descripsi, quaeso maiestati reginali cum primis mittatur, nam illi de rebus istis scripsi in compendio; essetque non incommodum, quod etiam illustri domino Henrico comiti de Nassau et marchioni de Zenete et cetera nomine Maiestatis Vestrae Serenissimae scriberetur, et, si fieri posset, aliquot sobellorum quadragenae bonae mitterentur, quibus ad castrum Barense scalas admoveremus, ut cum tempore intercipi possit.
De relevio a cancellario dominus doctor Bork et ego intelleximus, quod illud maiestas caesarea nulli umquam remiserit, et quod mallet dare ex aliis proventibus triplum, quam id quod iure superioritatis ad eum spectat. Dabimus nihilominus operam et temptabimus ms. tentabimus(!) ⌈temptabimustemptabimus ms. tentabimus(!) ⌉ omnia. Si illud impetrare non poterimus, dilatio solutionis per unum annum, ut spero, nobis non negabitur.
Alia hoc tempore non restant. Deus
BJ, 6557, f. 113v
Optimus Maximus per sanctissimi patroni nostri sancti Stanislai intercessionem det Maiestati Vestrae Serenissimae prosperam et longaevam valetudinem atque contra atrocissimos nostros hostes suam divinam protectionem et felicitatem.