De accisa orig. axisa⌈accisaaccisa orig. axisa⌉ instituta et lustratione deque ⌊conventione nostra Elbingensi⌋ cum per cubicularium, qui apud me fuit de voluntate
s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉
⌊regiae maiestatis⌋ nihil accepissem, nec a Reverendissima Dominatione Vestra aliquid mihi denuntiaretur, ambiguus eram, quid agerem. Factus postea certior a magnifico domino palatino Pomeraniae de accepto super his omnibus mandato, tametsi illud ad me non pertinebat, nolui tamen omittere, quin me vicinis attemperarem. Tempore dumtaxat ordiendi tributi superinscribed in place of crossed-out axisae⌈axisae tributi tributi superinscribed in place of crossed-out axisae⌉, cum citius edici non posset, ad Natalem Dominicum translato, ad iudiciarum diem pollicetur quidem se idem dominus palatinus ⌊Elbingum⌋ venturum, modo valitudo, quae admodum in ancipiti ei est, permiserit. Sin minus, velit Reverendissima Dominatio Vestra expendere, an nullo adveniente palatino obeundum ceteris nobis sit iudiciorum onus, meque de voluntate sua certiorem ut faciat, rogo, meque sibi habeat commendatum atque felicissime valeat.