AAWO, AB, D. 19, No. 38_1
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quin grata Reverendissimae Dominationi Vestrae fuerint ea, quae scripsi de ⌊Magno Ducatu Lituaniae⌋, dubium mihi non est. Cui enim, modo homo sit, gratum id non sit? Sed gratiora procul dubio cognovit ex ⌊Mauricio⌋. Nam qui huc veniunt, omnes non nisi grata et iucunda afferunt. Nuper quidam narravit, esse ⌊regem iuniorem⌋ in venationem profectum, sed non absque ⌊regina⌋, quod est non parvae animorum coniunctionis signum evidens. Sed scripsit ipsa ⌊regina⌋ manu sua reverendissimo domino, cuncta sibi isthic feliciter et ex animi cedere sententia neque se quicquam in ⌊coniuge suo⌋ serenissimo desiderare. Magis autem augebit ea res coniunctionem inter ⌊eos⌋ mutuam, quod iam dos integra repraesentatur, quae ad 1544-12-25⌊Natalitia Christi1544-12-25⌋ festa mitti debet.
Ex ⌊comitiis⌋ allatae quidem fuerunt litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae et ad ⌊regiam maiestatem⌋, et ad ⌊reverendissimum dominum⌋, sed ad me nullae. Morae causa iam est aliquoties Reverendissimae Dominationi Vestrae perscripta. De oppidanis Reverendissimae Dominationis Vestrae Vartenbergensibus, adhuc in ⌊Brziiescze⌋ cum essemus, confecta fuisse et scripta, quae cupiebat, memini, neque satis mirari possum, quod in manus Reverendissimae Dominationis Vestrae non pervenerint. Domino Culmensi non est data libertas nisi ad decennium, Vartenbergensibus ita, ut petitum est. Attulit Napolscki. ⌊Orator caesaris⌋ nihil eorum egit, quae nonnuli suspicantur, sed non de nihilo tamen haec est orta suspicio. Monstri aliquid ali necesse est. Schola impiorum nemini pio placet. Misit huc dominus ⌊Culmensis episcopus⌋ schedam typis excusam, qua invitantur omnes ad scholam istam, in qua novum Deum, novum audiant Evangelium praedicari. Ac consilium dari sibi petiit a ⌊maiestate regia⌋, num quod dominus ⌊dux⌋
AAWO, AB, D. 19, No. 38_2 a se postulat, in templis et locis publicis affigi schedam istam faciat. Quod ne faceret, serio ⌊maiestas eius⌋ prohibuit ac scribentur edicta, ne quis ex hominibus regiae maiestatis eo proficisci audeat.
⌊Reverendissimus dominus⌋ ⌊maiestatis regiae⌋ litteras nunquam reddi vetuit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ et suspectam incipit habere servitoris sui fidem, quem in ⌊Urbe⌋ alit, cui serio mandat hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, ut illas reddat adhuc, quamquam ⌊cardinalis Sanctorum Quattuor⌋ mortuus iam est. In cuius locum suffectus est ⌊patruus eius⌋, sed protector regni est designatus dominus⌊ Alexander cardinalis de Farnesio⌋, nepos ⌊pontificis⌋, etsi munus id ambiebat ⌊ille⌋, qui in titulum Sanctorum Quattuor successit, ambiebat et cardinalis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ Ferrariensis.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.